previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


BELLUM MACEDONICUM PRIMUM


Post Carthaginem vinci neminem puduit. Statim Africam secutae sunt gentes, Macedonia, Graecia, Syria ceteraque omnia quodam quasi aestu et torrente fortunae, sed primi omnium Macedones, adfectator quondam imperii populus. [2] Itaque quamvis tum Philippus regno praesideret, Romani tamen dimicare sibi cum rege Alexandro videbantur. [3] Macedonicum bellum nomine amplius quam spectatione gentis fuit. [4] Causa coepit a foedere Philippi, quo rex iam pridem dominantem in Italia Annibalem sibi socium iunxerat; postea crevit inplorantibus Athenis auxilium contra regis iniurias, cum ille ultra ius victoriae in templa et aras et sepulcra ipsa saeviret. [5] Placuit senatui opem tantis ferre supplicibus. Quippe iam gentium reges, duces, populi, nationes, praesidia sibi ab hac urbe repetebant. [6] Primum igitur Laevino consule populus Romanus Ionium mare ingressus, tota Graeciae litora velut triumphanti classe peragravit. [7] Spolia quippe Siciliae, Sardiniae, Hispaniae, Africae prae- 1 [p. 116] ferebat, et manifestam victoriam nata in praetoria puppi laurus pollicebatur. [8] Aderat sponte in auxilium Attalus rex Pergamenorum, aderant Rhodii, nauticus populus, qui navibus a mari,2consul a terris omnia equis virisque quatiebat. [9] Bis victus, bis fugatus rex, bis exutus castris, cum tamen nihil terribilius Macedonibus fuit ipso volnerum aspectu, quae non spiculis nec sagittis nec ullo Graeculo ferro, sed ingentibus pilis nec minoribus adacta gladiis ultra mortem patebant. [10] Enimvero Flaminino 3duce invios antea Chaonum montes Aoumque 4amnem per abrupta 5vadentem et ipsa 6 [11] Macedoniae claustra penetravimus. Introisse victoria fuit. Nam postea numquam ausus congredi rex ad tumulos, quos Cynocephalas vocant, uno ac ne hoc quidem iusto proelio opprimitur. [12] Et illi quidem consul pacem dedit regnumque concessit, mox, ne quid esset hostile, Thebas et Euboeam et grassantem sub Nabide 7tyranno suo Lacedaemona conpescuit. [13] Graeciae vero veterem statum reddidit, ut legibus viveret suis et avita libertate frueretur. [14] Quae gaudia, quae vociferationes fuerunt, cum hoc forte Nemeae in theatro quinquennalibus ludis a praecone caneretur! Quo certavere plausu! Quid [15] Horum in consulem profuderunt! Et iterum ite- 8 9 10 11 12 13 [p. 118] rumque praeconem repetere vocem illam iubebant, qua libertas Achaiae pronuntiabatur, nec aliter illa consulari sententia quam modulatissimo aliquo tibiarum aut fidium cantu fruebantur.

1 210 B.C.

2

3

4

5

6

7

8 qui navibus a mari Freinshemius: quibus a mari codd.

9 Flaminino: flamminio BI: flaminio NL.

10 Aoumque Vinetus: savum que B: dumque NL: saumque I.

11 abrupta L: abruta B.

12 et ipsa NL: ad ipsa B: et ad ipsa I.

13 sub Nabide: sub nam | bide B: sum mauide N: summa uide L.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: